- HOLOVERA Vestis
- HOLOVERA VestisHadr. Turnebo Advers. l. 1. c. 13. birrus fuit totus sericus et totus conchyliatus. Nec dislentiunt Iuris cosl. ad Tit. 8. l. 11. Cod. de vestibus Holoberis, qui nil eas aliud esse contendunt, quam togas sericas, Zonarae et Balsamonis interpretatione inducti. Et in eo quidem, quod hae vestes totae purpureae eslent, recte censuit Turnebus: quod vero totae sericae, seu holosericae, falsam notationem ostendit Salmas. ad Trebell. Poll. idque valido argumento: Nam si Holovera tota ex serico texta vestimenta fuislent, nullum inter ea ac holoserica discrimen fuisser: Cum tamen promiscuus eo tempore usus eslet holosericae vestis, solis Holoveris privatis interdictum, quae Principi eiusque domui decicabantur. Origo vocis Graeca est; contracta enim, mox et cortupta videtur ex Ο῾λοπόρφυρα, i. e. tota purpurea. Quia vere talia eraut, quorum utraque pars texturae, stamen scilicet et trama, purpurâ tincta esset. Ut minus placeat, Viri magni modo laudati notatio, qui haec vestimenta sic dicta contendit, voce hybridâ, sive Graeco-Latinâ, quasi Tota vera, i. e. ex vero colore, quod nempe purpureum colorem, per quandam excellentiam, verum appellabant: Unde Chlamydes veri luxinis Trebellio, et Graeci ἀληθινὸν χρῶμα de purpura dixêre. Octav. Ferrar. de Re Vest. l. 2. c. 10. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 899. ubi Holoveri libram quadruplo auro repensam esse notat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.